[63] EPISTOLA LXIII.

Generosissimo ac praestantissimo Viro, CHRISTI ministro,

D. IOANNI a LASCO,

Domino ac fratri cum primis observando.

Gratiam ac pacem a DEO Patre ac Domino nostro IESU CHRISTO. Celebritate nominis tui, qua non inferioris tantum, sed & superioris Germaniae nostrae fidelibus jam olim admodum es commendatus, commendatus es & mihi, Vir in Domino charissime, unde passus sum induci ut ad te scribam, fore sperans, ut qua es humanitate, non modo boni sis, quod scribo, consulturus, sed & quod non mea sed ejus gratiae peto, qui hasce tibi literas reddit, praestiturus, praesertim cum id citra dispendium haud difficulter praestare queas. Id, autem quid sit ex ipso melius cognosces. Iam annos prope decem comperta mihi est utraque ipsius & pietas, propter quam exulat a patriis sedibus; paternaque est hereditate privatus, & eruditio singularis, quae suis temporibus, volente Domino, haud parum poterit propaganda Veritati conducere. Oro itaque ut pro fratrum suorum salute sollicito ac laboranti intercessione tua apud eos succurras, qui ad expediendam hanc caussam autoritate sua valent, vel, si ita videbitur, apud ipsam Regiam Majestatem, apud quam te non dubito valere plurimum. Caeterum oro Dominum, ut laboribus tuis, quos pro Evangelio ipsius in patria gente ex ipsius singulari consilio sustines, coelestis incrementi gratiam & efficaciam adspiret, quo, quod sedulo facis, feliciter perficias.
Gratissimum erit, si ubi ad D. Heinrichum Bullingerum, chariss. meum compatrem scripseris, tribus vel quatuor verbis de rebus Polonia, quod Evangelium Dei attinet, certum me reddideris. Opt. Vale. Commendo te gratiae DEI. Bernae Helvetiorum. MDLVIII. XXVI. May.

WOLFGANGUS MUSCULUS,

tuus in Domino.